/[1r]/

Francisci Decij valentini Brvis in Erasmi copiam Epitome Instituendis pueris utilissima, & hac tertia editione non poenitendis accessionibus locupletata.

Valentiae, Apud Ioanne[es] Mey Flandrum, 1548.

/2v/

Ad lectorem.

Ioannis Angeli Gonsalis ad lectorem Hexastichon.

Rhetoricas quisquis cupit amplificare figuras:
Romanum aspirat quisquis eloquium,
hunc legat, hunc tractet manibus, dicatque libellum,
obvia qui doctis commoda semper habet.
Verborum hîc etenim pleno tibi copia cornu.
Floret, parve puer, si sapis, ergo emito.

/2r/

Eflagitasti totos hos dies, ut epitomen hanc, quam olim in discipulorum gratiam scripseram, repurgarem: tum accessione aliqua, si res pateretur, locupletarem: diebus enim esse admodum utilem formandae puerorum linguae, quam rem videbaris ex eo colligere, quòd multi te ad editionem novam singulis diebus horrarentur. Ego quamquam scio istud operis non poenitendi argumentum, tamen quia video philautiam unam omnium et insidiossimè imponere, et captiosissimè insidiari, cohibui me tantisper, donec ardor ille aut mora origesceret, aut incalescens magis, rem esse certam confirmaret. Quid quaeris? Gero iam morem, ac fortasse amori solum gero, non istorum profectui: ut cumque tamen habebis ipse quòd operam meam laudes, etiam tunc, cùm se et alios multos frustratos esse conqueraris. Benè Vale.


Franciscus Decius valentinus Christophoro suo s[alutem]

Vicisti tandem mi Christophore, define porrò obtundere praeceptorem. Habes iam de Copia summulam, quam ex Erasmi rationario in gratiam tuam subduximus, magis rebus tuis confulentes quàm gloriae nostrae prospectates. Neque enim ad propriam ingenij ostentationem aliena materies erat /3v/ adhibenda, ubi quicquid inventum prius est, nostrae laudi decedet: neque libenter collum subderemus it[..]go, si liceret libero campo excurrere. Porrò autem tuae sunt partes vitare, ne quod tantopere contendisti, impetrasse frustrà videaris. Id quod fieret, si cum petitione deferueret simul studium intelligendi. Commune namque et vetus vitium, ut rem adepti neglegamus, ad quam paulò antè summo desiderio an[ ]mus anhelabat. Imò ferè sit, ut qui ardentius ad potitiones incalescunt, magis tunc frigeant, cùm v[ ]ti compotes facti sunt, adeò hic segnities labori [ ]comes. Sed nobis placet bene ominari de tuo ingenio. Quippe is es, qui neque rei difficulktate deterre[ ]ris, neque successu languescas. Quin potius affectu simul et diligentia tam invadere dicidisti, quàm posidere. Quae sanè expectatio facit, ut placere nobis de hoc officiolo incipiamus, quod sit tibi, ac per condiscipulis fortasse tuis profuturum. Nam hi passerculorum more acceptum ab ore parentis granum devorant, idem ipsum, si iaceret, neglecturi. Tum tenelli infantes suavius fugunt è praeceptoris uberè quàm si congestum poculo lac haurirent . Quare est ecce, ut hoc qualecunque commodo magis tuo quàre precibus, dediste videamur.Caeterùm de invidiae nulla cura. Minor est res, quàm ut exciter detractorem. Quod si insurgat, neglectu me tuebor. Vetus enim ulcus est invidere: nemo sapiens remedium admovet cachoëti (1). Agant itaque nunc per me, quod semper agunt sine me. Vivas diu. Ex ludo nostro literario Calendas Novembris.

/[3r]/

De Synonymia

Principiò nil te hîc Christophore iuvabit ars. Est enim atecnos (2) synonymia, et quae solo labore constet: si plures voces idem significantes hinc inde congeras, congest¡sque quasi mutatorijs, aliter ac aliter vestjias sententiam. Cavebis tamen, ne ignorata vi verborum, naturam propriam cuiusque significationem vel confundas, vel invertas. Qua parte peccare multi solent, ut etiam nolentes ac non sentientes, in rem aliam à proposito dilabantur.

SYNONYMA

Aedes struxit peregrinus.
Habitaculum erexit hospes.
Domum aedificavit alienus.

Ordinabis sic, aedes struxit peregrinus. Habitaculum erexit hospes. Domum aedificavit alienus. Hîc sensu manente, verba mutata sunt.

De Heterosi. (3)

In oratione mutari potest tum pars, tum partis qualitas. Utraque igitur mutata alium et alium vultum oratio induit. Partes sunt octo, nomen, et c[aetera]. Qualitates verò pro cuiuscunque partis naturae variae. De hac re lege Nebrissensis tertium.

/[4v]/

Quarum partium Metamorphosis fiat, picturas quens docebit.

Primò nomen abit in pronomen: ut Decius leg[it] ego lego.

Deinde in verbum: ut quorsum huc reditus tum quid huc redijsti?

Ad haec in participium: ut novi te semper virtutem amantem, et virtutem amantem.

Tum in adverbium: ut plurimus es in foro, plurimum es in foro.

Pronomen in nomen migrare exemplum primum demonstravit: accepisti literas meas, Decij literas accepisti.

Verbum in nomen: gaudeamus te advenisse, adventu tuo delectamur.

In participium praesentis non ponitur praemum [ ] ei qui gnaviter laboret, gnaviter solum laboranti praemium ponitur.

Futuri in rus: qui iudicabit de alijs, vitio careat: indicaturus de alijs vitio careat.

Praeteriti: quas abs te nuper accepi literas remitto, acceptas abs te nuper literas remitto.

Futuri in dus: certior fieri velim, an quae ad te literae mox mittentur, Davo tuo commitam, certior fieri velim, an mittendas mox ad te literas Davo tuo commitam?

/[4r]/

In supinum utrumque: venit ut legat, et lectum difficile ut fiat, et factu.

Tum in gerundium, tam substantivum, quàm adiectivum: ut venit, ut legat lectionem:lecturus lectionem, lectum lectionem, ad legendum lectionem, ad legendam lectionem. In adverbium: amat te quòd id promerearis, et meritò te amat.

Participiorum omne ferè genus exempla et heterosi verbi inventes, si oratio retrocedat. Illud dixerim, brevientem atque ornatum accedere dictioni participiorum beneficio.

Adverbium in nomen, frequenter libros versas, frequens es in libris versandis. In paricipium, nisi magis placet nomen appellare: scienter fecit, sciens fecit. In verbum meritò odit, quòd mereare odit.

Praepositio in adverbium: prope civitatem erat exercitus, et propè erat exercitus. Verùm quid habet prodigij: si pannus, qui paulò antè alicui erat pallium, fiat eidem aut tunica, aut thorax, breviter eundem sed aliter convestiat?

Hactenus de heterosi partis.

Heterosis numeri aut fit in nomine, cum singulare concipit plurale, ut Romanus victor, id est, Romani victores: quam appellamus Synecdochen.

/5v/

Aut verbi simul et suppositi, quod nos facere in primis personis modestia saepe hortatur. In secundis relatio sermonis ad genus. In tertijs verò cùm aliquid erumpit in invidiam. Exempla nusquam non sunt obvia, sed nos exercitij gratia sic. Scripsimus ad te epistolam per quam egimus, ut Valentinus cùm fis, tibi constares. Nam audiebam vestrum esse ingenium varietate delectari, neque diu in eodem permanere. Cuius rei dedit specimen Rodericus amicus tuus: qui saepè promisso argento novas quotidie moras ducit, alia alijis adnectens mendacia, quasi cuniculum demum effodiat, quà elabatur: quod facere solent, cùm in promissa coguntur: nil veriti tandem negare, quae saepius ultrò nolentibus pollicitabantur. Hîc, ut vides, scripsimus, et egimus pluralia: pro singularibus scripsi, et egi, usurpata sunt. Tum per vestrum ingenium, transcriptus sermo ad genus.

Postremò quod facere solent, coguntur, veriti, ac pollicebantur, in tertias personas plurales odiosè mutata.

Persona.

Frequens est heterosis personae in oratione universali. Nam in hac, quod mihi, aut tibi, aut illi convenit, convenire ex aequo omnibus videtur: tum quod dissidet, dissidere, et facilè sub una quavis persona quid expediat in commune praescribimus: ut navigandum non est tempore tam procelloso. Idem sensus erit, /5r/ si praefinias primam, aut secundam, aut tertiam personam: ut mihi non est navigandum, vel tibi, vel nemini.

Addam alterum exemplum. Studere gnaviter debet qui doctus evadere cupit. Generalis est sermo. Revocetur ad primam personam sic. Gnaviter mihi studendum, si cupio in virum doctum abire: idem erit sensus.

Tum ad secundam: non est tibi stertendum, qui cupias in doctum promovere. Nil quoque de sensu mutatum, aut diminutum. Ferè tales sunt dignitates omnes, et quicquid consulitur in universum.

Huc attinent praecepta illa Vergiliana. Ne mihi tunc molles, et c[aetera]. Neve (4)tibi ad solem vergant vincta cadentem. Tum illud Terentij, ut homo est, ita morem geras. Et, si hîc sis, aliter sentias, id est, quicunque sic amaret, sic veniret.

Persona per apostrophen.

Usurpatur deinde (5) per apostrohen secunda persona tertia et prima. Prioris exempla sunt Vergiliana de siti pecuniarum. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Id est, quid non cogit? Pro prima verò non minus verè quàm eleganter sic. Quid Decij (6) oblitus tui, tam memor es discipulorum, ut quorum sterilem animum quotidie experiris, non cesses vix dicendis laboribus ingenium excolere.

Usum item tertiae personae pro prima, pro secunda, /6v/ nemo est qui nesciat: ut Clodius ait, negat Cicero. Tu ais, ego nego.

Ita saepè tertias personas pro secundis usurpamus ad eos, ad quos scribimus: ut valeat Christophorus meus: id est, tu vale. Et, Christophori mei operam inquiro: id est, tuam. Quae omnia, ut uno exemplo perpetuo constarent, placuit haec in gratiam tuam ludere.

Scripsi saepè ad te de hoc argumento literas, quibus tam longi silentij causas investigarem. Nunc autem rationes universas subducere placuit, et quasi te hîc totis copijs collectis invadere. Ut quod alibi dingillatim tarditatem istam tuam in rescribendo non moverat, subsidium nunc aliorum perpelleret. Ad quam non te Decij exempla invitant. Nosti siquidem qu…m sim sedulus scripitator, ut etiam timeam, ne te hac ratione offenderim, adeò ut tacendo ulcisci taedium cupias, quemadmodum solemus frequenter ad immodicos clamores obaudire. Sed age, si placet, det poenas Augustino Decius, id est, amicissimus amico, et hoc illi patiantur, qui se pro ignotis, capitis periculum subituros iactitant praesertim dico crimine, quod illius amorem unic‚ testetur. Sic consuevere ingenia ista vestra Augustine. Nobis valentinis alij longè mores: ut facilè amamus, facilè scribimus, facillimè quoque alios scribentes etiam media nocte toleramus. Vobis si quid paulò intempestivus occurrat, stà-/[6r]-tim peracta amicitiae prothesi, scaenam deferitis, aut Comico exordio Tragicum appenditis exitium, quanquàm age quaenam hactenus impedierunt, negocia? Atqui hoc est satis ingensad amicum rescribere, et brevi officiolo illius amorem quasi amore pensare. Valetudo adversa? Sed hîc fallere Decium non poteras, tantopere de te sollicitum. Tabellariorum defectus? Horum plenum est forum venalia scilicet importantium, ut nullae iam undae crebrius littus alluant, quàm isti nostram revisunt urbem. Peregrinatio? Omnes te isthic (7) esse afirmant. Interiectae literae? Redditas scimus. Nam ubi ad nos tabellarius, percontari ilico solco, num dederit. Quod si fateatur, exploro fidem. Quali viro, quanto, quibus nato parentibus. Nil variant, nil dubitant, ut facilè cognoscas tecum plures annos omnes cosucuisse, et in eadem ferè domo natos. Sed quid Deci agis? Quid frustrà tempus teris? Quasi non certa sit divinatio. Augustini nosti (8) ingenium. Frigidus est amicus. Vix tepidè callet in amore. Hoc in causa nimirum est. Quare parce coniecturis. Hec tecum ioco omnia. Ad rem igitur venio. Scribe quantum potes, poteris iam nunc, si velis. Voles autem semper, si me amas: amabis sat scio, si volueris. Benè vale. Hîc eorum omnium quae hactenus docuimus, specimen dedimus.

/7v/

Genus.

Generis commutatio aut nominis est, aut verbi. Nominis tunc, cùm diversorum generum nomina reperiuntur, ut hoc pileum, et hic pileus. Hic finis, et haec finis. Haec ficus, et hic ficus.

Verbi verò, cùm idem verbum diversorum est generum: ut assentio tibi, et assentior, impertio, et impertior.

Deinde cùm sub unica terminatione diversorum generum significata repraesentatur. Cuiusmodi verba pluscula invenies: ut explicit liber, idem quod explicitur: avertit, pro avertitur: ingeminat, pro ingeminatur: incipit, pro incipitur: praecipitat, pro praecipitatur, et id genus alia.

Casus

In mutatione casuum visum est diversam rationem sequi ab ea, quam tradidit Rotero damus. Neque enim singularia quaedam, poetica, et rara proponi statim debent ad imitationem: praesertim cùm puerulus praeceptis insidietur, quae persuasit sibi fore communiora, tum in hoc tradita, ut per ea orationem liberè ducat. Nam quid affert utilitatis unicum illud de Divinatione, Cùm illius dici mihi venit in mentem? Et illud autoris ad Herennium, Quod ad eius fieri poterit? Quid rarum illud, salve primus omnium pater patriae appellate? quid /7r/ poëticum, (9) Urbem quam statuo vestra est?. Plura sunt huius farinnae, quae excusari debent, non usurpari: nisi aut rarò incidant, aut in carmine: omnino certè digna, quae sub praecepto pueris non proponantur.

Habes ergo generalem usum genitivi pro ablativo: ut vir summu ingenij, et ingenio, Adolescens laudate indolis, et indole. Senex probate vitae, et vita.

Ex vi aestimationis cum tanti, pili, et caetera quae vertuntur in ablativum. Idem de verbis emendi intellige, nisi quòd haec genitivos mhabent rariores.

Praetereà dativi pro ablativo in verbo passivo: ut legenda mihi est lectio, et à me.

Tum eiusdem pro accusativo addita praepositione, quoties commodum, aut damnum declarat: ut tuo commodo veni in urbem, id est, in tuum commodum: ingenti tuo damno venturum se minabatur, id est, ad ingens damnum.

Adde etiam pro eodem accusativo, cùm locum significat: ut intulit civitati exercitum, id est, in civitatem. Immisit castris, id est, in castra.

Accusativus usurpatur pro ablativo in dictionibus significantibus spacium temporis, aut loci: ut militavit tres annos, et tribus annis. Aberat exercitus à civitate tria ferè stadia, et tribus stadijs.

Postremò ablativus pro genitivo et acccusativo, ut exempla superius docuerunt.

/8v/

Verba item ac nomina varijs casibus adhaerent: ut impleo granarium frumenti, et frumento: similis patris, et patri. Quo ex fonte rivuli passim derivantur ad verborum uberem copiam, unde aliae ex alijs orationes germinent.

Species.

Fertilior tamen species est, proptere… quòd latino sermoni uberiores proventus reddat. Haec affert usum deductitiorum pro primogenijs. Et contra ut diruti Saguntini ab Hannibale sunt, pro Saguntus diruta: et laborat Valentia fame, pro integris: ut loquaculus, pro loquax.

Ad haec frequentativorum verborum pro primitivis: ut dictito, pro dico.

Praetereà comparativarum vocum pro positivis: ut doctior pro docto, aut doctulo.

Postremò substantivorum pro adiectivo: ut pro pestilente pestis. Quod alioqui ad auxesim quoque pertinet, cùm subijciatur verbum gravius. Ubi notabis nil obstare quominus idem diversa ratione, diversis quoque dicendi figuris adiudicetur. In carmine libera est illa permutatio patronymici cum suo nativo: ut Sipiades, pro Scipionibus, quam oratio prosa aversatur.

/8v/

Figura.

Figura tradit vicissitudinarium usum compositi verbi, seu nominis: ut ponere, pro deponere: conscribere, pro scribere: coequalis, pro aequali.

Praetereà compositi pro composito: ut persolvere aes, resolvere.

Accedunt his cùm solvitur compositio: ut magnanimus et magno animo: tum illa, horresco, pudesco, et pudefio.

Tempus.

Temporis de modi permutatio non minus frequens est in sermoni latino, qu…m elegans. Proindeoptarim Cristophore: ut in hanc partem acutius cernas. Ego verò ita plenè, ac distinctè utrunque hoc absolvam, ut neque te aliquid destituere omissum, neque ipsa tractandi turbare possit difficultas.

Ac primum modus indicativus pro coniunctivo in praesenti ferquenter usurpatur: ut amo te quia bene es natus, id est, sis natus.

Idem pro futuro: ut si pergis abiero, id est, si perrexeris.

In praeterito imperfecto, pro eodem: ut quoniam vitam tuam publicè traducebam, diem dixisti, id est traducerem.

In praeterito perfecto: ut quia mihi studijs tuis tantopere placuisti, amare te caepi, id est, quia placueris.

/9v/

In plus quàm perfecto: ut quòd te oderam insimulasti latrocinij, id est, amaveris.

Denique variatio dicendi modo omnia tempora Indicativi usurpantur pro Coniunctivis, neque id inconcinnè, quod politissimorum virorum usus commendat.

In futuro quoque pro Imperativo: salutabis, pro saluta. Hactenus de Indicativo.

Imperativi modi insolens est commutatio.

Optativi verò omnia tempora in Coniuctivum ingrant, cùm vota ipsa perihodum suam citra alterius temporis beneficium non absolvunt: nam unam et eandemorationem utroque modo efferri posse, ipsa res indicat. U[.]si pontifex essem, te donarem episcopatu, id quod nunc cardinalis non possum. Quis neget Coniunctivum esse et en Optandi modum simul incidere? Nam ibi non sol—m promittebam quid agerem, sed etiam pontifex esse cupivi.

Subiunctivus pro Indicativo in praesenti: ut istud sit nihil agere, id est, istud est: insaniat, pro insanit.

In praterito perfecto: ut quòd dixerim ioco, ne tu hinc aliquid hostile conijcias, id est, dixi.

In futuro, ut numquam istud egero, id est, agam.

Pro Imperativo in praesenati: ne abeas puer me inscio cùm peregreris lectiones, id est, ne abi.

/9r/

Pro futuro, ut memineris redire, id est memento.

Infinitvus pro Indicativo in praesenti: ut studens audire, pro audiebat.

Obiter hîc dixerim circunlocutionem illam participij in rus, per omnia ferè tempora, ac modos duci: ut est lecturus, erat, fuit, fuerat, erit, lectionem.

Tempora quoque non invenustè commutantur. Indicativi (10) praesens, pro praeterito: ut postquàm accedo ab urbem, invenio omnia turbulenta, id est, accessi, inveni. Huiusmodi typis pulcherrimas narrandi figuras saepe escudimus: Ut pervenio ad domum tuam: rogo samulum ubi esses, negat tenere. Insto maiori conatu, fraude agere arbitratus. Ille verò quò magis contendo, magis resistit, neque scire affirmans, neque sciendi dubitationem tollens, imò ambiguitate conatur rogantem diferre, ac si eo astu negatam sibi primo verbo fidem ulcisceretur. Vides quàm narratio haec nitore figurae splendeat, ubi praesentia pro praeteritis usurpatur.

Praeteritum perfectum pro futuro, ad rei certitudinem: ut si tales habetis animos in proelio, quales hîc ostenditis, vicimus, id est vincemus.

In Imperativo futurum pro praesenti: ut salutato pro saluta. Nisi quod in optativo alibi praesens, alibi plusquamperfectum in verbum debeo eiusdem temporis resolvitur: ut Cicero pro Sextio. Restitisses, repugnasses, mortem pugna oppetijsses, id est resistere debuisses, repugnare, /10v/ mortem pugna oppetere. Sic Misis in Andria: Praediceres, id est, praedicere deberes. Haec propinquora sunt modo optandi, si significata expendas, quàm subiunctivo, proinde visum est huic annumerare, quamquam sint qui non temerè ad potentialem modum referant.

In coniunctivo praesens pro futuro: ut si pergas abiero, id est, perrexeris.

Praeteritum perfectum pro futuro: ut obiter [...] dixerim circumlocutionem, et c[aetera] id est dicam. Id ne ego ut tulerim, id est, feram, pro praesenti.

In infinitivo praesens pro praeterito imperfecto: milites Romani perculsi timore insolito, alij arma capere, id est, capiebant, et c[aetera].

Declinatio et Coniugatio.

Declinatio et Coniugatio usus minimum habent neque alias, nisi cùm nomina aut verba diversimodè flexa reperiuntur: ut hilarus, et hilari lavere, et lavare .

Species verò Metaplasmi libenter omittimus, ut parum utiles huic negocio, nisi struendi carminis gratia adhibeantur.

Hactenus de heterosi..

De Antonomasia.

Sequitur tropus, cui nomen Antonomasia, id est, nominis permutatio, quae sit causa excellentiae: ut /10r/ quivis usurpet Pelidem pro Achille, aut Cytheream pro Venere. Qua ratione Roterodamus, Erasmum sonat.Arpinas, Ciceronem. Patavinus, Livium. Orator Latinis, Tullium. Po‰ta Comicus, Terentium.

Huc pertinent qui insigni aliquo titulo nobilitantur: [.]e Sardanapalus, pro molli. Verres pro fure. Crefus, pro divite.

Inter dum epitheton subijcimus pro ipso nomine: ut eius, pro Aenea: adulter, pro Paride. Senex, pro persona heri.

De Periphrasi.

Vix alio ex campo meti seges potest orationicommutandae lectior. Nam nemo est tam stolidus, qui rem unam, cognita eius natura finire, aut notis repraesentare, aut etiam pluribus circumscribere nesciat: Ut pro Lenone, qui faminam lucri faciendi gratia prolituit. Item cui meretrix quaestum facit, Meretricum depilator. Earundem propugnator. Vindex contumeliarum. Lupanaris assiduus incola. Sicarius meretricius: idem carnifex, et tortor, publicus praedo, Veneris mytagogus, Cupidinis minister, morum corruptela. Et quod Sanio apud Terentium, pernicies communis adolescentum, periurus, pestis.

Rursus si meretricem dicas, impudicam mulierem, communem uxorem, vulgatum scortum, venalem omnibus /11v/ foeminam, expositam vel mulionibus, nocturnos secum de cubitus precio vendentem, prostantem pro foribus, ancellam saepe confidentem, ibique cantillantem, tum agitantem pedem et sandalium, quasi eos moveat folles excitandae cupidini, Incendentem inter diu per urem, linea non sine amictu, procaciter hos atque illos compellantem: [ ] ad hunc modum innumera alia.

Etymologiam dialectici appellant nominis finitionem: ut haeredipeta, (11) qui alienas haereditates (12) petat.

Finitio est, quae constat genere et diferentia, aut proprio: ut rhetorica est ars bene dicendi.

Notatione circumscriptiones fiunt: ut homo est anim bipes, caelum sispiciens: vestibus indutum, et caetera his[ ] notis facilè homo discernetur et à reliquis animalibus scorsum repraesentabitur.

De Metaphora.

Inter caeteras tropi species maximè omnium illustris orationem metaphora, cùm dictio vicinum aliquis significat: id quod ratione aliqua similitudinis quae cùm deest: aut modica est, duram reddit translationem.

Vitia haec sunt affinia transferentibus.

Ut durius, id est coactè in id quod longè positum est et similitudine nulla coit pertrabant. Quo sit, ut ea sublata, tollatur quoque perspicuitas, summum orationis ornamentum. Exemplum erit, si pro eo quod est ninger Iovem conspuere dixeris, durum erit, et intellectu difficile.

Deinde ut inhonestius. Quo morbi genere haec oratio laborat. Fecisti, ut crepitibus, atque paedore sermonis tui mentem homine à te audiendo averterent: pro [..]quod est strdibiligine et soloecismis.

Hîc quoque durè simul et turpiter. Si Iovem immi[ ] dicas pro pluere.

Notabis tamen inhonestas translationes non esse usque quaque reijciendas, nam saepè locum habent, ac suo tempore rectè sonant: ut si detractorem tibi dicas oppedere, aut eum in te immeiere, qui contemnat, malè sentiat, et pessimè loquatur. Habenda tamen ratio loci, auditoris, tum rei de qua agitur. Nam aditum ad inhonestas anflationes aut aperiunt haec, aut rursum occludunt.

Alij vitia illa adijciunt, ne fit maior minor ve iusto: ut mons pro verruca, aut verruca pro monte. Sed ergo [ ] manifestam video duritiem ex ratione dissimulitudinis ortam. Nam ut permuttamus in re similitudinem esse, modus tamen quantitatis discrimen insigne facit. Appelletur ergo maior, appelletur minor, sit sanè per me utrum[ ]s, certè evincam duram esse, atque difficilem .

Postremò quae traduntur de raritate, ne sit frequens, nitentem spectant, non ipsius rei vitia sunt.

Vitabis itaque immodicum usum, qua parte plurimi [ ]ccare solent: perinde ac si totam vestem auro non di-/[12v]/-stinguant, sed obruant atque confundant. Placet acus in condimento, sed ut acesat, non ut acidum sit. Arridet aurum in pictura, sed ne tota sit tabula inaurata. Sa[ ] in convivio capus, sed neque perpetuus. Splendent in anulis gemmulae, sed unica in singulis. Quòd totus cibus saccharemus sit, palatum infatuat: at si conspegatur, illectat. Ita si totus salsus, radit: rursus si sa[ ] oblitus, invitat et movet. Eadem est ratio translationis oratione. Raritas enim ornat, frequentia verò deturpat.

Porrò translationem persuadet nonnumquam necessitas: ut gemmare in vite: Saepe ornatus: ut illustris oratio. Plerunque efficacia, sive exaggeratio, ut invadunt civitatem somno vin¢que sepultam:lethali sermone invectus.

Deflexio.

Transferuntur primò quae in homine sunt, interiora pro interioribus, quae translatio nil habet duritici, cùm adeò non longè excurrere ut intra ipsos etiam consistat suae domus parietes: ut adeo pro intelligo, olfacio pro sentio, audio pro concipio et id genus alia.

Ab irrationali ad ratinale, et contrà.

Ut si hominem insulsae loquacitatis, rudere dicas: contrà vulpem perfidam, olorem canorum.

Ab animali ad non animal, et contrà.

Ut ridet ager, viridis aetas.

/12r/

Ut si quis pascere apes dicat.

Ab inanimato ad inanimatum.

Sylvam scatere, quod est fontium.

DECIUS LECTORI.

Operç precium facturi videmur, si translationum frequentissimè recurrentium sylvam quandam proponamus, ut habeant pueri quod locis suis commodè usurpent, nec imus inficias genus omne tropis esse modestè utendum, tum esse varias usurpandi rationes, ut alij aliter accommodati magis placeant. Nam alias translationem epitheto aut simplici verbo attingere paestat, alias melius exponere, et frequenti verborum ambitu dilatare. Haec secum deliberabit scholasticus prudens, modo illud sciat, fastidio esse translationum frequentiam, et puerilem quandam sapere affectationem.

Thesis.

Qui bonum nomen optat, literis incumbat.

Metaphorae variae.

Silicis et luminis.

Qui vult sibi clarissimi nominis lumen excutere, literarum silicem feriat.

Ignis et fomitis.

Qui bonae famae ignem cupit incendere, librorum fomitem admoveat.

/13v/

Acus et vestis.

Honesti nominis pallium farcire cupis acum sume Musarum.

Idem aliter.

Gestis induere gloriae vestem, sume pannum ex libris.

Fontis et sitis.

Qui verum honorem sitit, fontem petat Musarum.

Situlae et putei.

Studiorum situla perennem tibi commendationem hauries.

Idem aliter.

Ex fonte Musarum ingentes tibi gloriae rivos derivabis.

Portus et navis.

Traijcere volo ad portum laudum, navem studiorum conscendam.

Seminis et messis.

Speciosum tibi nomen metere cupis, semina iacta literarum.

Curriculi et bravij.

Si ad honoris bravium avidè anhelas, studiorum curriculum invictè percurrere.

Aedificij.

Qui bonae famae turrim erigere desiderat, caementa iaciat librorum.

/13r/

Texturae.

Literarum filo aut stamine spliendidamtibi gloriae telam pertexes.

Venationis.

Librorum canibus ingentem mihi aestimationem venabor.

Aucupij.

Par est, ut qui aucupari velit gloriae aviculam, viscum ex libris sumat.

Picturae.

Perpetuae praedicationis figuram mihi adumbrabo, si Musarum adhibeo penicillum.

Matrimonij.

Gestis inter senatores referri, Thaliam uxorem ducas.

Inaurationis.

Nomine cupis multum splendere, inaura literis animum.

Mundi muliebris.

Venustum nomen optas, come animum Musarum pectine, calamistris intorque, dealba cerussa, (13) pinget coloribus, unguentis line: breviter omni mundo cole et orna.

Actionis.

Qui plasum amat bonorum, comoediam Musarum agat.

Tecti et scalarum.

Ascendere desideras ad famae culmen, literarum scalas admoveto.

/14v/

Militiae.

Verae gloriae triumphum quaeris, in castris Musarum milita.

Aurifodinae.

Ditescere gloria cupis, in librorum aurifodinis elaborat.

Penus.

Qui pinguescere gloria vult, cibum sumat de p[..]u literarum.

Limae.

Literearum lima splendidum mihi nomen perpoliam.

Follium.

Follibus literarum conflabis tibi summam autoritatem.

Incudis.

In Musarum incude aeternam tibi aestimationem fabrefacies.

Praeli.

Musarum praelo excudes tibi laudis nomen.

Arboris.

Ex arbore Musarum colliges tibi aeterni nominis fructum.

Typi.

Literarum typis solidam tibi gloriam effigiabis.

Scalpelli.

Insculpe tibi aeternum nomen Musarum scalpello.

Volatus.

Volare cupis ad clari nominis verticem, indue Musarum talaria, aut pennas.

/14r/

Magnetis.

Convertere in te omnes desideras, literarum magnetem gestato.

Aut.

Literarum magnete omnium ora et oculos in te convertes.

Scopi.

Ferire cupis gloriae album, Musarum arcum intendito.

Religionis.

Pervenire cupio ad caelum gloriae, templa igitur Musarum colam.

Pugnae.

Musarum armis aeternum tibi nomen evinces.

Clavis.

Aeternitatis tibi gloriam cupis aperire, Musarum clavem adhibeto.

De Allegoria.

Quòd si tota oratio transferatur, allegoria est: ut vino vendibili suspensa hedera nil ous, id est, aliena laude non eget, qui sua dives est.

Ubi notabis ad hoc tropo abesse orationem tunc cùm aliqua sui parte detegitur, quae perpetuò occuli debuit: ut iugulum petamus, id est, difficiliora tentemus, et quibus sublatis labascit quicquid superstructum est, allegoria erit. At verò si negocij vocem interponas, recidit in metaphoram simplicem.

/15v/

De Catachresi.

Non invitus Catachresim omitterem, ut parum commodam permutationi, quae sit cùm dictione apertè dissidente abutimur: ut parricida pro eo qui fratrem, aut unum quemvis hominem occiderit. Virginius apud Liviam de nece filiae, ne parricidam liberàm meorum iudicetis. Piscina ubi lavamus, et pisces desunt.

Distat hoc à translatione, quod in catachresi aperta est pugnantia eius dictionis, qua abutimur, cum ea, quam repraesentat, et similitudo minor: hinc abusionis ortum nomen. Contrà verò in translatione aperta similitudo, et nullum dissidium: atque hinc quoque translationis natum. Nam illud Fabij discrimen nullum sit, si solum esset, cum etiam translationesd plures necessitatis caussa fiant: ut sitire agros, gemmare vites.

De Onomatopoeia.

Mirum quàm ex hac aurifodina ditescat sermo, cùm novas semper ducatorum myriades proferat, atque sola haec una praestet, ne egere aliquando possit: benignior tamen Graecis quàm Latinis. Nos verò timidate plerunque audendi necessarijs etiam abstinemus. Illi ad satietatem usque et luxum effodiunt. Libet tamen hac parte nonnihil graecari, praesrtim necessitate urgente: alioqui nil propriè dixerimus, et signifi-/[15r]/-canter. Ut si quis arcabussium latinam vocem confingat, alioqui per tormentum vel bombardam rem significabit aut diversam aut genere confusam. Omitto quòd beneficio huius Latina lingua vivat, peritura iamdudum senio, nisi nova quasi palingenesia (14) reiuvenesceret. Nam ut humana natura brevi in nihilum redigeretur, si series illa et vicissitudo gignendi cessaret: ita sublata vocum fictione: per quam reficitur quod cecidit, universum sermonis Latini corrueret aedificium.

Nova verba cum periculo finguntur, nisi cogat necessitas, ex proportione verò conformatio liberior: ut ambulaturire, quemadmodum efurire: Grammaticari, ut philosophari. Tunicati, ut scutati: Humescere, ut siccescere. Erasmisare, ut Scotissare. Valentinismus, ut Atticismus. Fratrizo, ut patrizo. In quibus quaedam significant cupiditatem, ut iturire, efurire.

Quaedam rei actionem: ut philosophari, id est, philosophum agere.

Alia plenitudinem, ut laureati.

Alia inchoationem, ut siccescere siccum fieri.

Sunt, quae imitationem: ut Erasmisare, id est, Erasmum imitari.

Interdum proprietates urbium aut personarum: ut Atticismus, et Phalarismus. Consuluerim libenter esse utendum vocibus iuxta analogiam confictus, modò id cautè fiat, et intrà modum, quem etiam optima si excedant, /16v/ ne bella quidem fuerint.

Proportio est petenda iuxta formas subiectas, tam in propijs, quàm in communibus: ut micturio, id est, meiere cupio. Sic dicturio, dicere. Syllaturio, Syllam referre. Ut philosophor, id est philosophum ago, sic grammaticor grammaticum. Ut scutati scuto onusti: sic tunicati tunica. Ut arescere aridum fieri: sic humescere humidum: ut grandescere grandem, sic parvescere parvum. Ut Scotizare, Scotum praestare: sic Erasmizare Erasmum. Atticizare atticum: Valentinizare Valentinum.

Ut Atticismus Atticorum propius sermo, ita Valentinismus Valentinorum: Romanismus Romanorum. Ut patrizare patrem referre, ita fratizare fratrem, germanizare germanum: sororizare sororem: et id genus alia.

De Metalepsi.

Libens Metalepsim praetermitterem, nisi quòd cogor aliena vestigia reiterare, nam rarissimus eius est usus, ut cùm gradatim descenditur ad sensum altissimè positum. Speluncis abdidit atris, id est, profundis. Id ita colligitur, ut ex atris nigras, ex nigris obscuras, ex obscuris profundas intelligamus. Reliqua exempla, que congessit auctor (15) in Epitomen, ad Synecdochen pertinent, et non metalepsim. Ut, Me quater undenos sciat implevisse Decembres, id est,annos, pars pro toto. Et labores manuum tuarum manduca-/[16r]/-bis, id est, ex labore fructus: Efficiens pro effecto, species Metonymiae.

De Metonymia.

Sequitur Metonymia, tropus ut frequens sermoni, ita ornatum afferens: ea fit variè.

Cùm inventor, aut praeses pro re inventa, aut praeest usurpatur, ut Ceres pro pane: Neptunus pro mari. Contrà verò durius respondet: ut vinum prememur, id est, Bacchum.

Continens pro contento, epotos cados, pro vino.Contrà, vina coronant, pro crateris.

Dominus pro re: ut hominem devorari, cuius patrimonium consumitur.

Efficiens pro effecto, ut hic melior remis, id est velocitate quae fit per remos. Contrà frigus pigrum, tristisque senectus.

Dux pro subiectis: ut ab Hannbale caesa sunt apud Cannas sexaginta millia. Contrà, Romani triumpharunt, pro duce.

Autor pro opere: ut Plinius sinu gestandus.

Pecxatum pro peccante: ut cùm sacrilegium deprehensum dicimus, non sacrilegium.

/17v/

De Synecdoche.

Synecdoche Latinè conceptio, cùm ex uno pluris intelligimus: ut Romanus victor, id est Romanis. Contrà, nos fecimus, id est ego feci.

Ex parte totum: ut mucro pro gladio. Contrà, gens à vertice pontus, id est pars ponti.

Ex specie genus: ut Aquilo pro quovis vento. Contrà, ventus pro Aquilone.

Ex materia opus: ut ferrum pro gladio. Contrà [ ]ctis adversus frigus utebantur, cùm ligna intelligat, quam milites incendebant adversus hyenus iniuriam.

Ex praecedentibus sequentia: ut tibiae pro omni nuptiarum sanctimonia.

Breviter cùm aliud ex alio intelligitur, ut vixerunt pro mortui sunt.

Maxima est affinitas inter Metonymiam et Synecdochen, his tamen notis discernuntur: quòd in illa ratio nominis est diversa: ut Mars pro bello. In hac, simul etiam si non eadem, ut ferrum pro gladio. Illic significatio eius, quod mutatur nil habet commercij cum eo, quod permutatur: ut Ceres pro pane. Hîc aliquid eius consignificat: ut Romanus pro Romanis, pinus pro navi.

De Aequipollentia.

Aequipollentiae simplex est ratio, cùm per dictionem contraria. aut idem valentem, adi-/[17r]/-ta negatione, aliquid repaesentamus, et contrà: ut placet, non displicet, minimè malus, bonus.

Est enim huius usus non minus frequens, quàm concinnus, et ad modestiam seu extenuationem significantissimè appositus.

De Comparativis.

Per comparationem saepe translatis partibus idem redditur: ut anteponit famam pecuniae, posthabet pecuniam famae.

De Relativis.

Conflatur copia sermoni ex commutatione relativorum. Relativa sunt, quorum significatio ad aliud refertur: ut pater is dicitur, qui filium habet, ita ut si pereat filius, pater esse desinat. Praeceptor qui habet discipulum, dominus qui servuum.

Commutabis ergo sic: nullum habet servuum, nullius est dominus. Mihi est praeceptor, me habet discipulum. Filius est meus, eius sum pater.

Horum relativorum scatet sermonam dare relationem habet ad accipientem, credere ad debentem, et id genus alia innumera: quae quidem omnia iure aequipolentiae tanquam generi subijcientur.

De Amplificatione, Miosi et Hyperbole.

Amplificatio sequitur et diminutio, cùm loco proprij verbum supponimus sive gravius, sive /18v/ lenius. Peculiare utrumque oratori, qui semper aut tollendo, aut extenuando rem in sua consistere natura non finis.

Quòd si plus nimio veritatis limites excedat, abibit in hyperbolen. Sic latronem dicimus, qui sit improbus. Artigisse qui laeserit. Postremò nive candidior, minus habet quàm nihil, quae fidem excedunt.

De Compositione.

Ex compositione copia nascitur: nam variatio sit partium, ipsa quoque oratio videtur variari.

Ex asyndethis fiunt polysyndetha,ac contrà ut veni vidi, vici: et veni, et vidi, et vici.

In syzeumeno plus (16) usus: quod fit, quoties ad unum verbum plures sententiae referuntur, ut deflorescit forma vel morbo, vel aetate. Iam ex hac novam quasi orationem refinges, si praepositum verbum interponas, sic [...] morbo forma deflorescit vel aetate. Tum si posponas,[..] uno morbo, vel aetate forma deflorescit.

Praeterea si repetas per epanalepsin: ut deflorescit forma morbo, vel deflorescit aetate.

Postremò si varies per synonimiam, ut deflorescit forma morbo, vel senio arescit.

De Syntaxi.

Syntaxim libet praeterire, ut cuius satis longa mentio in heterosi casus facta sit.

/18r/

De ratione variandi per mutationem affectuum variis modis.

Ex nova pronunciandi ratione novi quoque vultus orationi solent apparere. Ita ut rogandi figura dictum, diversum ab eodem videatur, cùm per admirationem, aut abominationem proferetur. Quare hîc te attentum Christophore velim, ubi parvo labore utilitatem magnam comparabis, nam dici vix potest, quàm ad copiam, splendorem, energiam, breviter motum omnem animi in dicendo res haec faciat, si commodè utaris, si plenè, si distinctè, si appositè. Sed experiamur iam unam orationem varijs quasi pronunciandi gestibus repraesentare.

Omnium es vanissimus.

An quicquam est te vanius? Interrogatio.

Gravem scilicet virum. Ironia.

Dij boni quàm caeteros vincis levitate. Admiratio.

Haud scio an quicquàm te vanius possit quidem vel fingi. Dubitatio.

Emoriar, si quicquàm est peraequè vanum, atque ipse es. Adiuratio.

Absit, ut te ista vita ac moribus, aut gravem credam, aut vanissimo minus vanum. Abominatio.

O summam hominis vanitatem. Exclamatio.

Impudentia omnes vincis, ut taceam levitatem, qua nemini fuisti inferior. Occupatio.

/19v/

Subiecto.

Quod unquàm factum tuum extremae levitatis index non fuit? Ignobilis cùm esses, natales iactabas. Domi cùm efurires, molli veste foris incedebas. Faciem nactus mopnstrosam, non cedebas Narcisso. Truncus verius quàm homo, commendabas ingenium. Denique Balbum te differere, insulsum facetè loqui, testitudinem volare, fingebas, credebas, praedicabas. Neque hic modò gnatonibus audiendo, sed ipse tibi praecaeteris adulando: quod cùm negare non possis, quid impedit, quo minus te omnium profiteamur levissimum?

Aliàs quoque sic.

Quando te levissimum non praebuisti: an cùm Christo illudebas? Cùm parentibus repugnabas? Cùm imprecabaris magistro? Cùm laedebas amicos? Cùm invidis serviebas? Cùm uxorem eiecisti domo? Cùm admitisti scortum? Aut rursus in hunc modum. Quid te à levitate defendet, num opera? Nihil grave umquàm excidit vel imprudenti. Cogitationes? Inutiles semper habuisti, ac somnijs pares. Consilia? Cadem qua conflata sunt vanitate evanuerunt. Quid ergo te eximet à principatu levissimorum?

Idem aliter.

Sophistarum somnia foves, humanitatis studia interpellas, Erasmum insimulas haereticum, aures /19v/ velut alter Midas arrigis calumniae, tumes semper arrogantia, immeritò alios scriptis incessis, multorum vitam traducis petulanter, gloriae vento Chamaleon pasceris, è tuo illo solio detonas mendacia. Haec cùm ita sint, cùm nemo ignoret, cùm lapides loquatur, quid te hypocrita doctum, modestum, aequum iactas, circumfers, venditas: cùm hoc ipso quod talem mentiaris, levissimus omnium qui vivunt, sis?

Hanc rationem observabis in variando, ut primum synonyma colligas. Deinde adhibeas et illa, quae significationem habent congruentem: nam synonymorum summa saepe inopia est. Ad haec figura si voles, et specie deducta. Tum translata praetereà per synecdochen aut metonymiam supposita. Postremò amplificatione, Miosi, hyperbole sive aucta, sive minuta. Rursus haec omnia duces per perphrasim, et observatis contrarijs, negationeque addita facies aequipollentia. Ita nullo negocio ingentem tibi parabis caementorum copiam. Accedet his omnibus ars in struendo, cum beneficio heteroseos aut pars mutabitur, aut in ea accidens. Utrunque totius operis vultum variabit. Quemadmodum in pariete si lapis mutetur, aut ipsius color. Breviter pronunciationis diversus habitus innovabit subinde rem. Quod ut melius intelligas, proposita hîc tabella artis huius imaginem deliniabo. Ut quod mens anxiè hactenus quaerebat, ipsa nunc rei pictura indicet. Sic igitur hoc primum ac rude orationis variandae delineamentum.

/20v/

Nemo te probum iure censebit, si literas oderis.

Nunc accedant colorum omnium thecae. Et primò Synonymorum, aliorumque quo antè ordine docebamus.

Synonima: Nemo, Nullus.

Contraria: Omnis, Unusquisque, Breviter, signa omnia universalia.

Aequipollentia: Haud quisquàm, Minimè ullus, Nequaquam aliquis.

Supposita: Nasica, Fabius, Cato, Appius, Cicero, Sulpitius, Et breviter prudentia, literis, iudicio, natura, arte, magistratu, cura illustres sunt. Tum contrarijs quoque titulis nobilitati. Nam horum ratio variandi eadem est. Ut nullus Cato te sapientem dicet, si literas contemnas.

Facilè Commodi omnes, aut Domitiani probent, si Musas damnes.

Tum ex nationibus.

Nemo Romanus tenegabit stipitem, si libros abiijcias.

Gothi verò prudentem fatebuntur, si comburas.

Sed haec ad gustum satis plura. Tu modò memineris hanc contrariorum rationem in omnes particulas esse observandam.

Synonyma: /20r/ Te loco pronominis restituere potes primò nomen proprium: ut nemo Christophorum. Deinde subijcere alia insignium virorum, aut his contrariorum. Ut nemo te doctum censebit, si literas oderis. Per tertiam personam sic.

Non crederem Ciceroni, si literas damnaret.

Dicerem Platonem insanire, si Musas sperneret. Vel ipse Cato mihi fidem non faceret, dum negligeret artes. Socratem ipsum improbitatis reum agerem, si in Thaliam de baccharetur. Impium fortasse alicui videatur, at ego ne Hieronymum quidem colerem, si in literas declamaret.

Synonyma.

PROBUM: Bonum, Integrum, Aequum, Iustum.

His significatione proxima: Prudentem, Sapientem, Consultum, Ingenuum, Cordatum, Liberalem, Doctum.

Prioribus contraria: Scelestum, Malum, Corruptum, Iniquum, Iniustum, Improbum.

Posterioribus contraria: Imprudentem, Insipientem, Temerarium, Ignobilem, Fatuum, Morum, Stolidum, Rudem, Plebeium.

Priora translata contraria: Aleatorem, Scurram, Ganconem, Perditum, Deploratum, Lenonem.

/21v/

Contraria quoque posteriora translata: Brutum, Truncum, Stipitem, Caecum, Lapidem, Pecudem, Barbarum, Obrutum, Heberem, Delirum Talpam, Levem, Febricitantem, Opicum murem.

Singulis sua respondet aequipollentia, nisi quòd brevitati studentes, omnium silvam proposuimus: Minimè improbum, Haud sanè iniquum, Parum insanum, Minimè nconsultum, Nusquàm rationale, Nihil cernentem, Vix hominem, Nequaquam romanum, Minus gravem, Haud quaquam acutum, Neutiquam perspicacè.

Synonyma.

IURE: Rectè, Meritò, Aequè, Probè, Iustè, Legitimè.

Adharentia: Prudenter, Sapienter, Scitè, Peritè.

Per periphrasim: Bona fide, Recta sententia, Aewquo iudicio.

Contraria, translata et aequipollentia brevitatis amore valeant.

Synonyma.

CENSEBIT: Iudicabit, Declarabit, Pronunciabit, Arbitrasbitur.

Congruentia: Praedicabit, Loquetur, Contendet, Afirmabit, Dicet, /21r/Intelliget, Credet, Volet, Aftruet, Affeverabit, Afferet.

Contraria: Negabit, Diffitebitur, Insiciasibit.

Haecx quoque per periphrasim et aequipollentia nullo negocio variantur.

Synonyma.

LITERAS: Eruditionem, Doctrinam, Artes, Peritiam, Cognitionem.

Metonymia: Minerva, Palladem, Musas, Thaliam, et caetera

Synecdochen: Libros, Chartas, Scholam, Lyceum, Academiam, Humanitatem, Dialectica.

Denique si excurras in singulas artes, ac non has modo, sed quibus hae repraesentari possunt: ut librorum nomina, instrumenta, et eiusmodi alia.

Locum contrariorum: ut ignorantiam, inscitiam et aequipollentium, quae ex his nascuntur: tum translationum ut palaestram gymnasium. Ad haec Perphrasis, ut literarum notionem, et caetera facilè omittimus brevitatis studio.

Synonyma.

ODERIS: Negligas, Spernas, Contemnas, Asperneris, Vituperes, Increpes.

Quadrantia: Fugias, Detrectes, Recuses, Abijcias, Depreceris, /22v/ Abomineris, Reiectes.

Translata: Damnes, Fastidias, Despicias, Expuas, Immeias, Oppedas, Obgrunias, Oblatres, Obrudas, Debaccheris, Incuses, Infecteris, Inveharis, Proscindas, Crimineris, Detrahas, Insimules, Proscribas.

Per periphrasim: Nihili pendas, Floccifacias, Pro nihilo habeas, Parvi aestimes, Odio prosequaris, Denteslceres, Vituperio notes, Crimen inuras, Lingua insicias, Nigrum calculum apponas.

Contraria: Laudes, Commendes, Probes, Suspicias, Ademireris, Exosculeris, Adores, In delitijs habeas, Pro numine colas.

E quibus singuntur Aequipollentia instrumento scilicet negationem.

Quare observabis ante omnia voces synonymas et cohaerentes, hae habent translatas, utraeque contrarias, et quae circuitu ducantur, ex his fiunt aequipollentia. Rursus singulae suas habent aut per metonymiam suppositas, aut alias se per synecdochen concipientes. Postremò aixesi, miosi, hyperbole omnia possunt sive tooli, sive deprimi. Quid quaeris? Ipsa pronunciatio universa non /22r/ solùm commendat, sed variat.

Sed qua hactenus satis vocibus datum est, satius iam erit reiecto ad usum negocio praeceptionis huius filum praescindere. Praesertim quòd caetera nisi in contextu orationis, videri plenè non possunt. Habes igitur Christophore expeditos colores, quorum singuli varietate sua blandiuntur. Nunc videndum, ne miscendi inertia nativam illorum gratiam corrumpat. Adhibeamus igitur styli penicillum, quos fiat dextro Apelle, in hunc modum.

Haud quisquam te legitimè aequum censebit, si artes proscribas. Nemo te hîc Bartholum iure dicat, si literas mittas in exilium. Cupis Iustiniani titulum, cùm interim musas damnes? Baldus videri vis, et libros abijcis? Neque enim Cato illum tu magni penderes, qui scholam fugeret. Sarmata sit necesse est, qui Musas non adoret. Haud immeritò eum perditum arbitreris, qui oppedat Minervae. Non aberit certè à Bruto, qui in libros immeiat. Literarum hostem quis defendat, nisi et idem illarum sit inimicus? Sanus profectò non erit, qui musarum lautitias fastidiat. Opicus erit haud dubièmus, qui libros obrodat,. Rectè afinum appelles, quem audias in bonas literas obrudere. Ut artifex non est, qui instrumcta suae artis abijcit, ita neque homo, qui literas odit rationis cultrices. Non eris probus Erasmo, si doctrinam improbes. Liccum fuges, et Aristotelis nomen affectas? /23v/ Obgrunis Palladi, et porcus haberi non vis? Humanitatem reijciet, qui cupiat inter homines referri? Theologiae nomen audire non sustines, et interim agnoscis probi, venditas Christiani? Simul indicit honesto, qui literis bellum indixerit. Quicunque te bonum censebit, idem afferet musarum cultorem. Esse iustus non potes, si artes probris infecteris. Idem verbum te bonum testabitur, quo rhetoricam commemdabis. Bonus vix est qui theologiam ignoret, improbus certè qui parvi faciat, amens prorfus, qui oderit. Ne ipsaquidem improbitas tam est improba, ut literas improbet. Meritò me omnes illiberalem arguent, si liberales artes reprehendero. Cui non sit mordacior Momo, qui musis detrahat? Probè te colliget scurram, qui tua in literas audiat scommata. Scitè dicet te febricitare, qui in musas videat delirantem. Neutiquam Romanum ea te vox declarabit, qua cognitionem deprecabere. Percurre omnes probitatis canones, dispeream si ullum invenies, qui nihil videat in libris, quod probet. Quis te Demosthenes evincet bonum, si ignorantiam commendes? An expectas ut te Cicero aliquis ab improbitatis nota liberet, cùm tu interim musis non definas oblatrare? Probi non est literas odisse, cùm hoc inter scelerum monstra referatur. Gustum hominis non habet, qui liliterarum placentas expuit. Mutum aberis à iusto, cum ad literarum /23r/ detractionem accedes. Non alia certior est regula ad explotranda animi pravitatem, quam si eruditionem vituperes,.

Catilinariam mentem nulla alia res magis exponet, quàm si odio Ciceronem prosequaris. Sola nostri temporis sophismata damnare potes, et ab homine simul non abesse: at si bonas literas sprcueris, continuò in brutum degenerasti.

Sed quia paulo antè iecimus fundamenta altiora quidem, quàm pro modo ullo, si opus surgat, satius erit finem facere, modò specimen aliquod demus variatae pronunciastionis. Et primò per interrogationem,. An quicquam esse putas quod magis tuam testetur impudentiam, quàm si in literas inveharis? Per ironiam. Aequum scilicet virum cui literae improbentur. Per admirationem. Iupiter quàm essem deploratus, si doctrinae potionem reijcerem. Per dubitationem. Me latet an esse eo magis perditus quisquam possit, qui libros neget attingendos. Per adiurationem. Peream si vilum est genus petulantiae magis turpe, quàm quod probra iaciat in musas. Per abominationem. Dij meliora qu…m ut illum commendem, qui libros vituperet. Per exclamationem. Otemulentum ganeonem, qui in literas debacchetur. Per occupationem. Insanum dicebat Caesar, ut taceam improbum, qui à literis quasi re turpi abstineret. Per subiectonem. Doctrinae bellum cum barbaris indixisti, ac ne hoc contentus, sustines cum scurris detrahere, quid er-/[24v]/-go agis, quòd te probum appellemus? Idem aliter. Ingenium nactus egregium, neglectu finis obtorpescere. Linguam consecutus disertam, arte non exerces. Memoria instructus tenaci, usu pateris esse labilem. Postremò quasi hîc ihil peccares, literarum gloriam cupis extinguere, cur ergo te bonum, nisi ipsi simus improbi, affirmemus? Aliter. Si literatos stolidos iudicas, si musas veneficas, si eruditionem insaniam, si inscitiam ornamentum, quid aliud tibi deest, ad extremam improbitatem? Aliter. Si me grammaticum convitij instar appellas, si logicum quasi nugas tractantem rides, si rhetoricum verborum profiteris, si theologum quaestionarium traducis, quid erit reliquum, quo te possis hominem evincere?.