COMDIA SIGONIA.1
Edición
y anotación: Julio
Alonso Asenjo
Universitat de
València.
Exemplum nostrum, quo lætam nauigationem in nostra Comdia Sigonia descripsimus: quæ facta fuit in Academia Valentina calendis Maii. 1563.
Erat permixtum lacrymis gaudium, dum hî Patriam Hispaniam lætitia exultantes expetunt; illi fratres abeuntes requirunt. Post mutuos ergo tum uxorum, tum liberorum, tum amicorum complexus et oscula: magna celeritate omnes ad littus peruenerunt. Quis poterit ulla oratione complecti omnia, quæ eo tempore oculis nostris occurrebant?2 Triremes, quadriremes, naues longas et actuarias; nunquam Neptunus ipse aut meliùs ædificatas, aut instructius adornatas uiderat. Vexilla Cæsaris, elegantissime depicta, hûc atque illûc uento agitata coruscabant. Ex omnibus nauigiis globi ænei, ferrei, et marmorei, tanto impetu et strepitu mittebantur; ut clum ipsum mugire et boare crederetur, tanto fragore, tanta concussione, tormenta bellica emissa tonabant, mariaque clo commiscebant, ut omnes ipsos scopulos, et abruptas, quæ mari impendent rupes, uelut Iouis fulmine quassatas, terra discedente, in abyssos sese abdere, et absorberi putares. Erat prætereà non tam audire iucundum, quàm uidere gratum, cùm tubas, lituos, buccinas, cornua classica, tibias, tympana bellicum quiddam resonantia, tum pugnas illas umbratiles nauium inter se concurrentium. Margines uerò, littora, ripæ, tecta, fenestræ, loca omnia quæ in mare prospiciebant sic confertim erant stipata, et stipatim conferta ac plena spectantium, ut sese mutuò propemodum nimia compressione enecarent. Plena erant omnia gemitibus suspiriis lacrymis; dum sublatis ad sydera manibus, nobis oram soluentibus bene precantur, prosperamque profectionem ac reditum nuncupatis uotis exoptant.
*
Fuentes:
Rhetoricę Prolegomena Laurentii
Palmyreni: De Inventione, lib I, Valencia, J. Mey, 1564,
fol. 23r-23v.
Rhetoricę Laurentii Palmyreni:
Prima Pars, De Copia rerum, lib I, Valencia, J. Mey, 1567, fol.
p. 31-32.
[Rhetoricę Laurentii Palmyreni: Tertia et ultima pars, Valencia, J. Mey, 1566, pp. 101-117]
<LIBANIUS>
Eia quod remedium ab isto mendicoa expectas?
Ego semper, mi Libani, ab eruditis et sapientibus audiui, non esse reiiciendam salutarem sententiam propter authoris humilitatem; et uehementer probo Cæcilianum illud in Tusculanis M. Tullii: «sæpe est etiam sub pallio sordido sapientia».4 Et ut uerè probat Plautina comdia, quæ Captiui duo inscribitur: «summa sæpe ingenia in occulto latent».5 Adde etiam et his hunc olim amicum meum fuisse ob incredibilem quandam morum suauitatem ita coniunctum, ut haud sciam, an eum ullo mortalium unquam mihi fuerit, uel arctior necessitudo, uel consuetudo iucundior. Sed illius felix ingenium uenerei lusus perdiderunt.
-- Heus! Heus! Domine doctor, accede.
Audiatis, domine baccalarie, uel qualiter estis qualificatus, dico uobis quod uos estis adhuc iuuenis, et non deberitis uituperare magistros.
Ego uitupero? Absit! Non uenit in mentem, quem Hispanum habueris amicum, quando Dorotheam amabas Louanii?
Sancta Maria! Vos estis Lysias?
Ipsemet.
O, per diem, ne habeatis molestiam. Debetis audire unam nouitatem cum læticia. Posteaquam non uidi uos, ego laboraui multum in poëtria, et ego legi Plinium, et Suetonium, et alios Poëtas. Et Dorothea dixit, ego audiui, quod estis bonus poëta; ergo debetis mihi semel scribere unum carmen. Et ego feci illud, et cantaui de sero in platea, quod ipsa audiuit.
Recita, amabo, carmen istud adeo iucundum.
Audiatis:
«O pulchra Dorothea, quam ego elegi amicam,
Fac mihi etiam sic, qualiter ego tibi.
Pulchrior es tu inter omnes huius urbis puellas,
et splendes sicut stella, et rides sicut rosa».
Si adesset Antoninus, Romanorum Imperator, te eodem præmio illustraret, quò Oppianum pro libris De uenatione illustrauit.6 Sed explica amabo ænigma quoddam, quo omnes perturbamur.
O, uidete, uidete: ego uolo uobis dicere quomodo succedit mihi cum mea Dorothea, nam uos unquam audiuistis principium. Sciatis ergo, quod ego fui felix in mea amasia. Ego una die ueni ad eam, et fui ita perterritus, quod non potui eam aspicere, et fui rubicundus. Tunc ipsa dixit: «Ah, domine magister, quare estis ita rubicundus et uerecundus?». Et sæpe interrogauit me rationem, et ego dixi quod non audeo dicere. Sed ipsa uoluit scire, et non uoluit me dimittere, nisi uellem dicere ei; et dixit, quod non uellet irasci super me, etiam si dicerem unam magnam nequitiam. Tunc semel fui audax, et reuelaui ei secreta mea, et dixi: «Domina mea reuerenda, parcatis mihi propter Deum, et propter honorem omnem uestrum. Ego amo uos, quia estis, quia estis speciosissima, sicut una in toto mundo». Tunc ipsa risit, et dixit: «Per Deum, uos scitis amicabiliter loqui, si ego uellem credere». Et quando fui in ecclesia, tunc steti ita quod potui aspicere eam, et ipsa etiam aspexit me, quasi uellet me transuidere. Et nuper rogaui eam ualde, quod uellet me habere commendatum. Tunc dixit quod non amarem eam, et ego iuraui, quod amarem eam, sicut propriam matrem, et uellem omnia facere ad seruicium eius, etiam si solueret mihi uitam.
Eia, Varro et Columella, parate lodicem, quò possitis in sublime iactare nebulonem hunc adeo molestum; aut solea, uel calceo eius scapulas verberate.
Prouocasti equos in planiciem.7
Quid dicebas modo, Libani? Vix enim auribus assequi potui.
Dicebam, ut Varro et Columella Flandrum istum admonerent, nos nequaquam eò esse animo, ut uelimus declamatorem ad clépsydram latrantem audire.8
Atqui iucundum hoc argumentum efficit, ut uoluptas suauiter sensibus nostris blandiatur.
Vobis iucunda est narratio, qui filiam non quæritis.
Eia, domini mei, audiatis quid respondit mea Dorothea: «Ego benè uolo uidere si amatis me»; et fecit unum signum rubicundum cum creta ad portam suam, et dixit: «si amatis me, quotidie de sero, quando est tenebrosum, osculate istum signum rubicundum propter me». Et ego feci taliter per multos dies. Et una nocte uenit unus, et supermedauit mihi signum, et ego osculando maculaui os, et dentes, et nasum et fui ualde iratus super eam.
Eia, Columella, hoc age.
En.
Profectò, reuera certè, Hercle, quidem uos non facitis admodum delectabiliter. Eia, bufones! Eia, quid facitis? Cur percutitis?
Tibi, ut uideo, obsonii loco erit sal cum aceto.
COLUMELLA
Ego pompilum, aut tyrotarichi patinam præbebo.9
VALOYS
Eia, quid hoc vos facitis? O, per diem! Ad ignem! Ad ignem! Cùm istis maliciosis, ne burlemini meco, latrones! Ribaldi! Si ego possum, unusquisque uestrum debet habere retributionem suam. Hei! Hei! Diabolus uos possit portare!
Amabo, ne ita acerbè amicum meum Thomas de Valoys excipiatis, nam id æquo animo ferre non potero.
Ego scio quod uos estis amicus meus et cum amicis debemus esse læti, quando lætantur, et contristari quando tristantur, sicut scribit unus poëta qui uocatur Cicero.10 Reuera certè manifesto uobis, quod isti sunt inimici ualde maliciosi, et dicunt multa uituperia contra dominationem uestram, et præsupponuntb multa exponentes se in superbia sua.
Cur ergo non explicas ænigma?
Dicatis.
Hic nobilis Valentinus non potest agnoscere ueram filiam. Explica agnoscendi methodum, si quam potest, nam hæ duæ simul pugnant.
Ho, ho, ho! Audite, audite! Ego dicam uobis unam ueritatem: uos estis spuriæ, et mater uestra meretrix, et pater uester presbyter. Sed ingrediamur domum, et dicam secreto, quod sentio, nam hic nolo dicere, ne dem malum exemplum iunioribus, et isti peiorentur.
Age, fiat. I præ; sequemur.
<1> DEIOTARUS,11seruus Libanii. DEMETRIUS, famulus Pontani.12
Equidem non solùm approbandam, sed etiam uoce pleniore laudandam censeo Thesei Atheniensis sententiam, qui iussit, ut quicumque sacras cantilenas decantarent, semper uoces illas emitterent, «eia, heu!», quibus apertè significarent dolorem et uoluptatem in uita mortalium perpetuò coniungi; nam si dicas, «eia, heu!», prior uox gratulationis est, et in bellicis pæanibus cani solet; altera uerò luctum significat. Video herum meum Libanium eo deductum, ut uerè possit exclamare: «eia, heu!»
Salue, mi Deiotare.
O, Demetri, salue.
Non dubito, quin mirere, atque stomachere, quod orationem tuam perturbo. Sed, amabo, dabis hanc ueniam mihi, ueteri amico. Ego nesciebam te in Libanii clientelam cooptatum; gauisus ergo sum uehementer, quando Libanium herum nominasti. Sed illum extremum, non intelligo.
Intelliges, si attentus auscultes. Posteaquam herus meus sua illa nauigatione fortunam splendidam, opes inauditas adeptus est, famulos duos agricolas Varronem et Columellam amandauit, me et alios uiginti Valentinæ aulæ assuetos delegit, quibus et corporis sui et suppellectilis uniuersæ curam tribueret.
Estne suppellex magnifica? Aut minor quam tibi persuadebas?
Possum sanè cum Plinio dicere magna Isæum philosophum fama præcesserat, maior inuentus est. Arca pistoria farina oppleta est triticea; amphoræ uino plenæ rubro et fragranti, de quo uenusinus uates uidetur pronuntiasse, cùm dixit: «generosum et lene requiro, quod curas abigat».14 Nullum præterea in Libanii ædibus uasculum, quod ad miraculum usque auro atque argento non sit refertum. Puteus olei plenus. Lecythi ambra, et moscho, zibeto et aliis id genus odoribus implentur. Ad extremum plenum est nucibus solarium summum. Iam nobis hæc omnia sunt ærea: acetarium uas, lopadium, ollæ, uasa alia in argentea uidebis commutata. Quondam quæ nobis fuit laterna cornea, mirabili et repentina conuersione facta est eburnea.
Nescio prorsus quid alius desideres ad humanam felicitatem, aut cur «heu, heu !», Libanius tuus cantillet.
Cum Philippo, Macedoniæ regi, nuntiatum esset uno die multas res prospere gestas esse porrectis in clum manibus, «o fortuna, inquit, pro tot tantisque bonis, leui quopiam malo me affice».15 Sic Libanio aliquid erat mali post tantam felicitatem expectandam, et qui dolent, quòd non sint in omnibus etiam diuersissimis felices, perinde faciunt, ac si quis molestè ferat quòd uinea non ferat ficus, quòdque olea non ferat botros. Amisit Libanius filiam, allatæ sunt duæ. Sed nullum apparet argumentum affinitatis: seruat ambas domi, pollicitus est unicuique talenta duo, cùm primum maritus aptus occurrerit. Tulit ergo Libanius æquo animo hoc infortunium, obtunditur precibus multorum, qui ob inauditas opes eum generum desiderant. Sed ille reliquas omnes contemnit, solam Xanthiam Theopompi filiam16 uotis ardentissimis exoptat, etc.17
Heus! Heus, Gellia!
Hem, quid est? Es ne tu Demetrius?
Vnde hoc, ut tu in tam tenella ætate cæcutire incipias? Me non agnoscis?
Agnoscam? Quî possum misera Inûs dolores perpessa? Quemadmodum enim Inò, Cadmi filia, dolore uexata, se in mare coniecit,19 ita mihi nouus hic dolor sensus omnes adimit, adeob ut stupefacta, et quasi extra me posita, nec prætereuntes intueri possim, nec me continere quin laqueo uitam ærumnosa perturbem.
Vnde tot ærumnæ?
Si audisses Xanthiæ miseras ac luctuosas preces, lacrymæ, uel te inuito, genas istas et barbam madefacerent: «Hei, hei! Hæserunt animo illa trabali fixa clauo. Mea Gellia! Mea Gellia! Te oro et obsecro, si me omnibus amplissimis, charissimis, iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatam; si me à meis consiliariis proditam et proiectam uides; si intelligis me coactam, ut ipsa me et meum pudorem perderem, ut me tua misericordia iuues, tuearis et ut possis sustentes».
Hei, uereor quorsum euadas! Magnum enim infortunium urget, quando herus supplex ad famulum accedit.
Magnum inquis? Maximum dicturus eras, aut potius, inauditum. Amabat Xanthia Pontanum; id agnouit Cleanthes, qui eius nuptias expetebat. Riualis ferox et truculentus Pontanum ad singulare certamen uocauit. Cras hora tertia pomeridiana prodibunt ambo armis instructi ad lacum, uulgo appellatum laygua de en Bonanat.20 Ibi funesta mors alterum, aut utrumque expectat. Interim tamen, ut calamitatum aceruum coniunctum intelligas, Libanus ille, qui nuper apud insulas recens inuentas ditissimus euasit, à Theopompo extorsit, ut Xanthiam uxorem sibi concederet.
Proh dolor, inter sacrum et saxum esto!21 Quid agam, miser? Hoc illud erat, cùm ego herum meum Pontanum noctuabundum intuebar, et quotiescumque epistolam quandam perbreuem lectitabat; non solum torquebar, sed etiam angebatur, aut potius ardebat dolore.
Nunc non est his locus. Age, calamitas hæc animum uirilem ac plane masculum desiderat. Hera mea Xanthia iussit, ut ensem hunc præberem alicui ex famulis Pontani; tu primus occurristi: tibi præbeo. Fac ut Euro celerior sis, ne in tam graui calamitate herum tuum fefellisse uidearis. Multæ sunt huius ensis dotes,22 sed hæc præcipua, quod quicumque illum nudum dextera tenuerit, humanis uiribus superari non potest. Certa erit Pontani uictoria. Hoc ense usus est olim Carolus Magnus; deinde Ferdinandus Catholicus, rex Hispaniæ,23 quando nodum illum soluit dicens: «Tanto monta».24
Deum immortalem, quam elegans! Quam accommodatus est meæ dexteræ! Etc.25
Verùm ne, mi Turnebe,c quod audiui?
Verissimum.
Cleanthes ille.
Ille ipse, non mediocres terrores iacit atque denunciat.
O superi, me uiuo et in hac urbe agente Cleanthes ista dicet! Non feram! Non sinam! Non patiar! Perpende, quæso, quam indigne contumelia afficiar. Cùm ipse non posset Xanthiæ animum, aut precibus aut munere permouere, omnia malorum genera in meam perniciem tentauit: armatis militibus uillam fratris mei adortus est. Vah, quid passus est tunc hic meus frater Lautrechius?
Passus sum camarinam malorum: domus mea primo fracta coniectu lapidum; deinde inflammata iussu Cleanthis, inspectante urbe, coniectis ignibus, magna querela et gemitu, non dicam bonorum, qui nescio an ulli sint, sed planè hominum omnium; et nudius tertius, quum porta Regia discederem, insecutus est me cum suis: clamor, lapides, fustes, gladii, hæc improuisa omnia.
Mi Turnebe, magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat; coniunctio uerò nostrorum animorum breuitate contenta est. Si me amas, tantum quantum profectò amas; si dormis, expergiscere; si stas, ingredire; si ingrederis, curre; si curris, aduola.
Vide quid agas, mi Pontane. Festina lente, nam canis festinans cæcos parit catulos;28 omnia prius consilio experiri quam armis sapientem decet.
Credibile non est quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. Vnum illud tibi persuadeas: uelim omnia mihi fore explicata, si te ducem habuero. Precibus nostris et cohortatione non indiges; quid mea uoluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet, intelligis. Scis ipsum Cleanthem multa superbe et arroganter iactare cum magna nominis mei et famæ iactura hodie in arenam descendendum est. Tentabo an Cleanthi Mauors uentosa in lingua, pedibusque fugacibus illis semper fuerit.
Si hoc tibi animo fixum, immotumque sedet, nulla erit in me mora; citius enim quam ignis ad naphtam ueniam ad locum quem delegeris. Sed, ut dixi, festinandum lente. Agnosco hoc uerissimè, si Cleanthem palam occideris, nihilo tuam causam faciliorem, quam adhuc sit in iudicio futuram. Restat frater Cleanthis, homo uehemens feroxque natura, aspere, ferociter, et libere maledicta in te quotidie dicens. Qui poteris impetum gladiatoris illius ferociamque comprimere? Sed ferocitatem illam compressam et audaciam fractam fingamus: quos Libanii animos, quos impetus, quam ferociam fore putas? Hunc, hunc, campana arrogantia tumentem, hunc, inquam, oportet nobilitate, diuitiis, ferocitate, exultantem extimescas!
Mi señor, sacadme de este barranco: y ahogadme en ese otro.29
Fiat ut uoles. Nunc tandem agnosco, uerùm esse quod dixit Prodicus, nempe «cupiditatem geminatam amorem esse: amorem uerò geminatum insaniam fieri».30 Age, dic ordine quæ uoles.
Volo ut mecum proficiscaris et sis mihi patronus in hoc singulari certamine. Ego Cleanthem aggrediar. Tu fratrem illius, Trebonium.
Non recuso. Parentur equi et hastæ, enses et clypei.
DEMETRIUS
Here! Here!
Quis est? O, Demetri! Curre, adferto equum.
Adfero munus planè splendidum, nam Xanthia mittit tibi hunc ensem, quô poteris absque ulla dubitatione certam uictoriam comparare. Eia! Heus, Pontane! Instat tempus; properandum est.
Quærenti mihi, Argenteri charissimè, unde tot calamitatibus medici, uel doctissimi, obruantur, inter alia multa, illud præcipuum occurrit, quod uulgi iudicium plerique sequimur. Sapientissimè dixit ille,38 non oportere in urbe nutrire leonem; at si iam sit alitus, obsequi ei oportet. Leonem nostrum uulgus ipsum appello, cui iam parere cpimus, modo libertatem ueterem recipere integrum non est.
Non est tam recens malum quam tu existimas, mi Manarde, nam ætate Socratis certabant in theatro histriones, mimi, cantores, et sophistæ. Recitabant etiam poëtæ, quorum artes, cum populus nesciret, tametsi aliis applaudebat, alios explodebat.
Ideo Anacharsis Scytha admirabatur, qui conueniret, ut artifices apud Græcos certarent, et de his iudicarent artis expertes.39 Quandoquidem de artifice nemo recte iudicare potest nisi artifex. Et Hippomachus musicus, cum discipulum suum errare sensisset et nihilominus plausum auditorum adipisci, percussit eum baculo, dicens: «perperam pulsasti cordas, nam alioqui tibi non applauderet populus».40
Ventum est in ædes Theopompi. Conscendamus.
Tu prior, qui et senior et doctior; nos præeuntem sequemur. Sed adest Iacobus de Forliuio. Recipiamus nos in pergulam proximam; ridebimus suauissimè. Contemplamini quam celeri gradu scalas illas leuior aura superet.
Beso las manos de mi señora Aspasia.
Be siau vengut, señor doctor. Hay, com estich malalta!
Malalta? Ben alta veig yo a v. m. y ben prosperada; y vn gendre ben rich vengut de Índies.
Dexau vos de axò, doctor, que encara no y ha res fet! Mas com sou vengut tan prest? Que yo he demanat quatre doctors per a que tingam collació en la malaltia de Xàntia, y vos sou lo primer?
Vive Dios, que todo esso se haze por servir mejor a esta casa; y, todavía, son más estimados los perezosos que no los que bien trabajamos.
Deueu tenir poques visites.
¿Pocas visitas? ¡Voto a los polvos de lætificans Galeni y a las versiones de Andernaco!41 Todos los médicos juntos no tienen tantas como yo. Mire que digo juntos, juntos. Mire esse papel y lea.
Tres cauallers a la placeta de Perpiñán42
¿Vee, mi señora, que no visito gente baxa?
Y allí nengun caualler y a. Què dieu?
Venían en compañía del duque de Branzvi.43
Axò ja ha tres añys.
¿Qué haze al caso?
Y aquestos condes y ducs que nomenau altres metjes tenen; y yo'ls he vist vuy passejar!
¿Pues qué? ¿No puedo visitar un señor en la calle con una bonetada?
ASPASIA
Si axò nomenau visites, de tota la ciutad sou metge!
IACOBUS
¿Pues no? Como nuestros boticarios de un rávano hazen lechuga con ayuda de aquello que llaman quid pro quo, yo al mismo tono, mi señora.
Digau, què faré per a cobrar lo appetit?
Lo que hazen los pobres, que siempre imaginan que se hallan ducados. Imagínese v. m. que está en un desierto y verá cómo le moverá el apetito.
No tengo tan fuerte imaginativa.
Pues escúcheme, y verá cómo le enseñaré a imaginar. Mire, ¡no me pierda de vista! Lo que oyrá no piense que lo digo yo, sino que estoy elevado: yo me subo, yo me hincho, yo imagino; yo, el doctor Iacobo de Forlivio, madrugué mucho esta mañana imaginando que la señora Aspasia me pagava tres añadas que me deve; y, porque no me despidiese, no le osava pedir dineros, y imaginava que me combidava a las bodas de su hijastra Taurina, y que comíamos por principios natas, hojaldres, orejones con açúcar y vino blanco, pastelicos, lomillos, y longanizas; después, platillos de cabrito, de conejos, de pechos de ternera, de gualdras. Los potages eran manjar blanco, mirausté de palominos, ginestada, carnero adobado. Lo assado eran perdizes con naranja, capones emborroçados, lechones rellenos. Lo cozido: manos de ternera con oruga, ánades con salsa amarilla, sopa de aves blanca, piernas de carnero lampreadas, olla podrida, pasteles reales de aves, cuzcuçu de aves. Los postres: tortas reales, turrones de Alicante, camuesas de dragea, azeytunas y queso, hypocrás y neblas, fruta de sartén.44
Bien imagináys a vuestro provecho; pero yo no puedo ver cosa de carne.
IACOBUS
Oyga, pues, de pescado.
Eia, ne simus adeo stupidi qui tam insulso colloquio delectemur. Progreditur iam Theopompus.
-- Salue, Theopompe nobilissime.
Saluete, urbis nostræ ornamentum.
IACOBUS
Bona uita, domine Theopompe.
Sis saluus, mi Forliuio. Eia, doctores clarissimi, qua positis diligentia scrutamini causas morbi, præscribite rationem uictus et summa diligentia morbum profligate. Non lacessetis me ingratum beneficio. Eia, puer, Taurinam accerse.
Vocaui iam. Dixit se Aspasiæ, heræ meæ, iussu prohiberi quominus exeat.
Dic iam integrum illi esse huc prodire, et cytharedum expectare. Et medici explorabunt causas noui morbi.
Quid hoc, mea mater? Si essem fato proxima, exquireres ne maiorem medicorum turbam?
Meum corculum, la meuad animeta, principiis obsta, dixit ille. Ne mihi uitio uertas quod accuratè salutem et quietem tuam exquiram. Quanquam enim nec ego, nec meus uir Theopompus te genuimus, tamen, quia liberos nobis natura denegat, te filiæ loco diligimus; et in hisce nuptiis quæ tam instant omnia nostra bona, agros, fundum, supellectilem egregiam, dotis nomine tribuemus.
Vides ne Montanee in hac puella renouatam ueterum consuetudinem?
Non satis assequor quo tendas.
Olim Athenienses matronæ in extenuando corpore filiarum summum studium ponebant: fasciis namque pectus deuinciebant, ne habitiores fierent; quæ ratio ualde utilis est corporis amplitudini coërcendæ. Victus deinde ratione, detractationeque cibi, si qua plenior natura fuisset, tenuior reddebatur.
Plutarchus alio etiam remedio ipsas uti solitas docet: rorem enim excipiebant et hoc cibo minuebant pinguitudinem, ut uocant.
Agite, uiri doctissimi, scrutamini iam Taurinæ affectum.
Desde aquí veo yo su enfermedad. Ella es finíssima: lo que en esta tierra llaman «no li ve del seu chipó, o de la camisa».45
Heus mane.f Loquentur alii prius. Cur es adeo inurbanus?g
IACOBUS
Bueno, por Dios, ¿con essos Grammáticos me acompara? Porque saben dos vocablitos de hierbas y vn poquito de anatomía, y no dizen «anà uncias duas», sino «singulorum æquales portiones» piensan que nos han de bever! Non curat Deus multum de isto Græco!46 De v. m. me maravillo, que tan poco estima mi doctorado. Dígame, pues quiere saber tanto, ¿todo este reyno junto no haze un cuerpo?46
Quis negat?
¿No es la cabeça el Rey?
Vera predicas.
¿Los braços no son el militar y el ecclesiástico?
Sunt.
Todo el otro cuerpo ¿no es el pueblo, donde están menestrales y artes mechánicas, que hazen las piernas y pies de este reyno?
Quid tum postea?
IACOBUS
¡Ha! ¡No me pierda de vista! Bien sabe que por mi doctorado entro yo como cavallero en el braço militar. Dígame ¿estos grammáticos dónde entran?
Ignoro planè.
¡En esso se vea Dios! Yo digo que en todo el cuerpo no hay lugar para ellos.
MONTANVS
Quid hoc ineptè? Nonne Reges omnes Grammaticam ediscunt?
Videbitis, uidebitis modo in ista cura.
ARGENTERIUS
Eia, mi Manarde, tuum est pulsus uenarum pertentare, ut puellæ morbum agnoscas.47
Cur non potius arteriarum pulsus appellasti?
Isthec omnia Aulo Gellio in suis obscurissimis "Noctibus"48 exquirenda relinquamus, ne iste Iacobus Forliuio nos Grammaticos uocet.
Perpende hoc, mi Argenteri: quotiescumque sola est filia secum loquitur, ita ut uideatur insanire. Est autem morbus recens.
Dic mihi, Taurina, solent tibi unquam oculi duri fieri?49
Quid? Tu me locustam esse existimas?
Crepant ne tibi unquam intestina? Quod sentias?
Quam eleganter, mi Montane, noster Manardus scrutatur an atra bilh abundet corpus Taurinæ.
MANARDUS
Hoc, ut uideo, desumpsit ex eleganti et erudito Aristotelis problemate.
Ego, Theopompe, credebam esse tempus accomodatum saltationi quotidianæ; sed, ut uideo, morbus nos monet, ut in diem crastinum differatur.
Eia, heus absolutè tuum pensum, nam exhilarabitur puella hac exercitatione, et nos facilius et copiosius de morbo colloquemur. Nos, si placet, uiri doctissimi, dum puella ad tibicinem saltat in hoc angulo morbi causas persequemur.50
Absoluit iam tibicen. Tu, Manarde, poteris Theopompo respondere.
Communi omnium sententia, tibi declaro filiam tuam morbo nullo quami tumúis exiguo infestari. Cæterùm, si quid fortasse, aut uentriculum, aut caput infestat, ad id temporis adiumento euanescet. Nos consilium illud Galeni sequimur: "raro et ualde indigentibus sunt adhibenda pharmaca". Ideoque nullum medicamentum præscribemus. Vale.
Mayordomo, dad à cada doctor déssos quatro doblas de oro.
¡Vayan! ¡Vayan a construyr a Galeno! Veamos cómo les mostraré yo que vale más Mattheo de Gradi.51
-- Llegaos acá, donzella. Hablaros he a la oreja: «Chio, chio, chio. Cómo curaríedes con ver a Pontano!». ¿Vee, mi señora, cómo la he alegrado?52
Olà, moços! Soltadle el perro de ayuda a este nescio.
¡Ay, ay, ay! ¡Más me valiera no haver venido!j
©
Julio Alonso Asenjo. Universitat de València
Febrero,
2003.