UNA APROXIMACIÓN AL REGIMEN PUERORUM EN EL SPECULUM DOCTRINALE DE VICENTE DE BEAUVAIS Y SU POSIBLE RELACIÓN CON LA SEGUNDA PARTIDA DE ALFONSO X EL SABIO
1 "Practica medicine diuiditur in duo, scilicet in custodiam sanitatis et curationem egritudinis. Custodia sanitatis in tria, scilicet in custodiam sanitatis corporum in sanitate instabilium et in custodia ad sanitatem iam transeuntium et in custodiam fragilium, ut infantium, senum et egritudinem exeuntium"; "Infantium quidem et senum et ab infirmitate conualescentium corpora, necesse est habere regimen proprium; quia debilis est uirtus eorum. Infantium quidem et senum, quia calor eorum naturalis debilis est. Conualescentium autem, quia sanguis eorum paucus est" (Draelants y Duchenne 2006 [1624]: en línea).
2 "Nutricem oportet esse iuuenem, bene coloratam, pinguedine mediocrem, mammillas magnas et amplum pectus habentem; non maculosam, nec infirmem, nec partui propinquam, nec multum ab eo remotam. Et hec quidem nec salsa comedat, nec acuta, nec acetosa, nec stiptica, nec utatur porris, nec cepis, nec eruca, nec aliis; a solicitudine quoque caueat et menstruorum prouocatione. Quod si lac eius minuatur, pultes de farina fabarum, aut risi, aut panis de simila sicci et lacte et saccharo facte, ei tribuantur ad sorbendum, quibus et parum seminis feniculi sit admixtum. Si uero lac eius ualde crassum fuerit, nutrimentum subtiliandum erit, ipsaque parum laborare cogenda. Porro si multum subtile fuerit, nutrientia fortia et crassa cum augmento ei danda sunt et somnus augmentandus. Lac itaque quod melius iudicatur est illud, cuius una gutta super unguem distillata, nec multum subtilis apparet et liquida, nec multum crassa et congelata, bonum habens odorem, paruamque dulcedinem. Salsum uero lac, uel mali odoris, nullo modo conueniens est nutrimento infantis"; "Nutrix a XV annis ab XL eligatur, que a cibis pungitiuis et fructibus ponticis et amaris et acerbis ualde et huiusmodi qui lac corrumpunt, prohibeatur. A coitu quoque penitus arceatur. Hec est enim maxima causarum lac corrumpentium, commouet enim sanguinem menstruum ad egressum et lac a bonitate sua mutat; et si forte concipit, amplius est nocumentum infanti, quia sanguis bonus conuertitur ad cibum fetus et remanet malus. Considerandum est itaque lac et eligatur quod est melius ac temperatius, quia cibo infantis est utilius. Sic autem probari potest: parum ex ipso in uase uitreo mulgeatur et nocte sic dimittatur. Si quid ex co liquidum est ac tenue, non amplius conglutinatum, lac tenue probatur esse: si uero conglutinatum amplius est, lac spissum et crassum est: itaque si crassum est, subtilietur cibus nutricis ut temperetur; et similiter fiat de contrario" (Draelants y Duchenne 2006 [1624]: en línea).
3 "Una vez hayan nacido los hijos hay que tener en cuenta que es de gran importancia para el vigor de sus cuerpos la calidad que tenga la alimentación. Y saben los que observan a los demás animales y los pueblos a los que interesa conseguir un carácter guerrero que la alimentación abundante en leche es especialmente indicada para los cuerpos y la que no contiene vino durante las enfermedades" (García Gual y Pérez Jiménez 1977: 313).
4 "Excessum cibi et potus sequuntur fumositates, quæ lucem sapientiæ impediunt. De ebrietate hoc planum est, quæ hominem quasi insanum reddit" (Busa 2006 [1864]: en línea); "Vinum enim immoderate sumptum [...] tria mala causat. Primo, quod uenerea prouocat. Cum enim corpore calefacto maior fiat incitatio ad actus uenerosos, uinum quod maxime calorem efficit immoderate sumptum, incitat ad incontinentiam nimiam. Ergo sumptio, in quantum uenerea prouocat, tanto magis in ætate iuuenili quam senili cauenda est, quanto illa ætas pronior est ad lasciuiam quam alia. Secundum malum, quod inducit nimia sumptio uini, est depressio rationis. Nam ascendentibus fumositatibus uini ad caput, turbatur cerebrum: quo turbato deprimitur ratio nostra quantum ad suos actos, quia non possumus libere ratione uti. Immoderata ergo sumptio uini in tantum impedit rationis usum, in quantum turbar cerebrum. Prohibendi sunt ergo iuuenes a nimia sumptione uini, quia propter debilitatem cerebri citius offenduntur a uino. Tertium malum quod ex uino consurgit, est lis et dissensio: turbatio enim cerebro ex nimia sumptione uini, et amisso usu rationis, de facili prorumpitur in uerba inordinata, et consurgunt dissensones et lites, immo quia consurgit ex infammatione sanguinis, uinum, quod propter sui caliditatem inflammat sanguinem, reddit hominem animosum et irascibilem: quo facto facilius prouocatur at dissensiones et lites. Iuuenes ergo, quia sunt amatores contumeliarum, ut uult Philosophus II Rhetoricorum, prohibendi sunt a nimia sumptione uini, per quam quis ad lites et contumeliam prouocatur" (Blado 1968 [1556]: 190-191). Nótese, sin embargo, la similaridad con el Comentario a la Política aristotélica de Pedro de Alvernia: "Expedit autem pueris non conferre uinum in nutrimentum propter ægritudines accidentes ex ipso: uinum enim multum uaporativum est propter caliditatem et humiditatem, et pueris multum ascendit nutrimentum ad partes superiores; et ideo pueris habentibus uinum multus fit descensus euaporationis a capite. Unde contingit quandoque coarctatio pori et respirationis quod est epilepsia, et aliæ infirmitates ex hac materia generare; similiter et accensio coleræ rubeæ, et quæ accidunt ex ea. Nec differt dare uinum pueris et nutricibus, secundum Aristotelem: sed si oportet bibere, oportet quod sit modicum et aquaticum ualde" (Busa 2006 [1864]: en línea).